TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Lupi oves facti. Audistis, fratres, cum sanctum Evangelium legeretur, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus disciplina sua martyres suos corroboraverit dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Considerate, fratres mei, quid faciat. Si unus lupus inter multas oves veniat, quantacumque sint ovium millia, uno lupo in medio turbabuntur: et si non omnes laniantur, omnes tamen terrentur. Qualis ergo erat ista ratio, quale consilium, qualis potestas, nec lupum ad oves admittere, sed in lupos oves mittere? Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum: non ad limites luporum, sed in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves paucae. Cum enim multi lupi occiderent paucas oves, conversi sunt lupi, et facti sunt oves.