TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non ascendit in coelum nisi qui inhaeret Christo. Ambulandum ergo est, nec pedes ungendi, nec jumenta quaerenda, nec navis providenda. Affectu curre, amore ambula, charitate ascende. Quid quaeris viam? Inhaere Christo, qui descendendo et ascendendo se ipsum fecit viam. Vis ascendere? Ascendentem tene. Etenim per te ipsum levari non potes. Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo 14Joan. III, 13 . Si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est Filius hominis Dominus noster Jesus; vis et tu ascendere? Membrum ipsius esto, qui solus ascendit. Etenim ille caput cum caeteris membris unus homo est. Et cum ascendere nemo potest, nisi qui in ejus corpore membrum ipsius factus fuerit; impletur, Quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Non enim potes dicere: Ecce quare ascendit, verbi gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt Apostoli, si nemo ascendit, nisi qui descendit? Respondetur tibi: Petrus, Paulus et caeteri Apostoli, et omnes fideles, quid audiunt ab Apostolo? Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte 15I Cor. XII, 27 . Si ergo corpus Christi et membra unius sunt, noli facere duos. Reliquit enim ille patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una 16Ephes. V, 31, 32. Reliquit patrem, quia non hic se ostendit aequalem Patri: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 17Philipp. II, 7. Reliquit et matrem Synagogam, de qua carnaliter natus est. Adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae. Quod testimonium et ipse cum commemoraret, quod separari non liceret conjugium demonstravit: Non legistis, inquit, quia Deus qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Erunt duo, inquit, in carne una. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et quid est, Duo in carne una? Sequitur, et dicit: Igitur jam non duo, sed una caro 18Matth. XIX, 4-6 . Nemo ascendit, nisi qui descendit.

Notes

  1. 14. Joan. III, 13
  2. 15. I Cor. XII, 27
  3. 16. Ephes. V, 31, 32
  4. 17. Philipp. II, 7
  5. 18. Matth. XIX, 4-6