Commendatio charitatis erga inimicos. Debita quotidiana. Hanc periculosam tentationem in ista vita sciens Dominus, Magister et Salvator noster cum doceret nos in hac Oratione sex vel septem petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam nobis vehementius commendaret, nisi hanc unam. Numquid non diximus, Pater noster, qui es in coelis, et caetera subsequentia? Quare post finitam Orationem non aliquid nobis inde tractavit, vel quod a capite posuit, vel quod in fine conclusit, vel quod in medio collocavit? Si enim non in vobis sanctificatum fuerit nomen Dei, aut si non pertinueritis ad regnum Dei, aut si non in vobis facta fuerit voluntas Dei sicut in coelo, aut si non vos Deus custodierit ne intretis in tentationem: quare nihil horum? Sed quid? Amen dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus 7Matth. VI, 14 : propter illud, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Praetermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam maxime docuit. Non multum fuerant illa commendanda, in quibus si peccator est, unde curetur agnocat: commendandum, in quo si peccaveris, caetera non est unde sanari. Hoc enim debes dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quae debita? Non deest: homines sumus. Paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius quam debui, audivi libenter quod non debui, vidi libenter quod non debui, cogitavi libenter quod non debui: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Peristi, si hoc perdidisti.