Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio triplex. Addimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Serviunt tibi Angeli in coelo, nos serviamus tibi in terra. Non te offendunt Angeli in coelo, non te offendamus in terra. Quomodo illi faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus, nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse sine dubio facit suam), tunc fit voluntas ejus in nobis. Et aliter bene intelligimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Accipimus praeceptum Dei, et placet nobis, placet menti nostrae. Condelectamur enim legi Dei secundum interiorem hominem 3Rom. VII, 22. Tunc fit voluntas ejus in coelo. Coelo enim comparatur spiritus noster, terrae autem caro nostra. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ut quomodo menti nostrae placet tua jussio, sic ei consentiat caro nostra; et tollatur rixa illa de medio, quae describitur ab Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem 4Galat. V, 17 . Quando contra carnem concupiscit spiritus, jam facta est voluntas ejus in coelo: quando contra spiritum non concupiscit caro, jam facta est voluntas ejus in terra. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo pugna, ut possit esse victoria. Etiam sic bene intelligi potest, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: ut coelum ponamus Ecclesiam, quia portat Deum; terram autem infideles, quibus dictum est, Terra es, et in terram ibis 5Gen. III, 19 . Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiae, inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat voluntas ejus, sicut in coelo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes coelum fiant.