Manichaei Prophetarum calumniatores. Quanquam Manichaeos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim ejusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit, inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritia imprudenter insanit, dixisse Prophetam; sed de illo potius, cujus etiam Apostolus meminit, dicens, Si quis autem aedificat supra fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos 6I Cor. III, 12 . Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inventum, et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro venditis omnibus suis emptum esse testatur 7Matth. XIII, 44. Nam ipsum Dominum praenuntians, et novi saeculi, hoc est, Ecclesiae tempora figurate, ut solet, designans Propheta, sic dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum (Aggaei II, 710) .