De Spiritu sancto hic dictum esse. Nam et hoc ipsum quod ait, Spiritus autem blasphemia non remittetur; utique non omnis spiritus, sed Spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus. Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset, ut aliud intelligeret? Secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu 12Joan. III, 5 . Non enim ait ibi, Et Spiritu sancto: et tamen hoc intelligitur. Nec quoniam dixit, ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. Quocirca cum audis, Spiritus autem blasphemia non remittetur; sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias.