TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Martyres perfecti amatores justitiae. Invenimus forsitan aliquos qui praeponant justitiae delectationem voluptatibus et delectationi corporis sui: qui autem pro illa poenas, delores, mortemque contemnat, putas est aliquis in vobis? Saltem cogitemus, quod profiteri non audemus. Quid cogitamus? Ubi cogitamus? Millia martyrum adjacent oculis nostris, ipsi veri amatores perfectique justitiae. De illis dictum est: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis; scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet. Quid addi potest, ut opus perfectum habeat? Amat, ardet, fervet; calcat omnia quae delectant, et transit: venit ad aspera, horrenda, truculenta, minantia; calcat, frangit, et transit. O amare, o ire, o sibi perire, o ad Deum pervenire! Qui animam suam amat, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet illam. Sic armandus est amator justitiae, sic armandus est amator invisibilis pulchritudinis. Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure auditis, super tecta praedicate (Matth, X, 39, 27) . Quid est, quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine? Quae dico et auditis mente, dicite praesumentes. Et quod in aure auditis, super tecta praedicate. Quid est, In aure auditis? In secreto auditis; quia profiteri et confiteri adhuc timetis. Quid est ergo, Super tecta praedicate? Domus vestrae, corpora vestra; domus vestrae, carnes vestrae. Ascende in tectum, calca carnem, et praedica verbum.