TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Doctorum officium periculosum, auditorum securior conditio. Quod cantavimus Domino, propositum nobis ad loquendum credamus: hinc vobis fiat sermo noster. Et cui diximus, Tenuisti manum dexterae meae , et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me; ipse ad intellectum clariorem assumat corda nostra, et adjuvet misericordia et gratia sua me loquentem, vos judicantes. Quanquam propter commoditatem depromendae vocis altiore loco stare videamur; tamen in ipso altiore loco vos judicatis, et nos judicamur. Doctores dicimur, sed in multis doctorem quaerimus: nec volumus nos haberi magistros. Periculosum est enim et prohibitum, Domino ipso dicente, Ne velitis dici magistri; unus est magister vester Christus 1Matth. XXIII, 10 . Periculosum ergo magisterium; discipulatus securus est. Ideo Psalmus, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et exsultationem 2Psal. L, 10 . Securior est enim verbi auditor, quam verbi prolator. Ideo ille securus stat, et audit eum, et guadio gaudet propter vocem sponsi 3Joan. III, 29.

Notes

  1. 1. Matth. XXIII, 10
  2. 2. Psal. L, 10
  3. 3. Joan. III, 29