TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur et malis dantur a Deo bona temporalia. Jam hic murmurator ille, qui quaerit semper quod reprehendat; et hoc in Deo; qui utinam ad se rediret, se videret, se reprehenderet, se corrigeret: ille ergo reprehensor et argumentator mox mihi objecturus est in Deo, Et quare Deus, qui omnia gubernat, bona ista dat malis? Non illa daret nisi bonis. Exspectas a me audire consilium Dei? Quis, a quo, et quid? Tamen secundum meum, quantum capio, quantum donare dignatur, indico tibi, quod fortasse non sufficiat tibi, sed est hic aliquis cui sufficiat. Ergo cantem: non enim vere in ista tanta multitudine poterit mihi deesse qui saltet. Ecce audi, sapiens, sed a contrario: audi. Quod ista bona dat Deus et malis, si velis intelligere, eruditio tua est, non perversitas Dei. Adhuc scio te non intellexisse quod dixi: audi ergo quod dicebam, ille cui dicebam, qui reprehendis Deum et accusas Deum, quia bona ista terrena et temporalia dat etiam hominibus malis, quae secundum sensum tuum putas non dare debuisse nisi solis bonis. Hinc enim est unde quibusdam subrepsit letalis impietas, ut omnino credant Deum non aspicere res humanas. Dicunt enim et disputant: Numquid, si Deus res humanas attenderet, haberet ille divitias, haberet ille honores, haberet ille potestatem? Non curat Deus res humanas: nam si curaret, ista solis bonis daret.