TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jurandi consuetudo quomodo convellitur. Ante omnia ergo, fratres mei, obsecro vos, ne sine causa me Deus haec loqui compulerit. Dico enim ante ipsum quod dixi, saepe me istam quaestionem devitasse: timui ne monendo et praecipiendo plus reos facerem non audituros: hodie autem plus timui ne loqui recusarem, quod loqui juberer. Quasi vero parvus sit fructus sudoris hujus mei, si omnes qui mihi acclamaverunt, clament et contra se, ne falsum jurent adversum se: si tot homines qui me attentissime audierunt, attenti sint adversus consuetudinem suam, et admoneant se hodie, cum ad domos suas venerint, cum consuetudinem suam lapsu linguae repetiverint; admoneat proximus proximum: Hoc est quod hodie audivimus, hoc est quod obstricti sumus. Non fiat hodie, certe cum recens sermo est, Expertus loquor: non fiat hodie, pigrius fit cras. Si et cras factum non fuerit, minus laborat qui custodit; adjuvatur enim consuetudine superioris diei. Triduo moritur pestis de qua laboramus: et gaudebimus de fructu vestro; quia magno bono abundabitis, si tam magno malo carebitis. Conversi ad Dominum, etc.