Filius Dei et Pater sunt unius substantiae. Forte minus intelligitis quid est unius substantiae. Laboremus, ut intelligatis adjuvet Deus et me loquentem, et vos audientes: me, ut ea dicam quae vera sunt et apta sunt vobis; vos autem, ante omnia et praecipue ut credatis; deinde ut quomodo potestis intelligatis. Quid est ergo, unius substantiae? Similitudines vobis adhibeam, ut quod minus intelligitur, exemplo clarescat. Utputa, aurum est Deus, aurum est et Filius ejus. De terrenis si ad coelestia non sunt dandae similitudines, quomodo scriptum est, Petra autem erat Christus 4I Cor. X, 4 ? Ergo quidquid est Pater, hoc est et Filius: sicut dixi, verbi gratia, Aurum est Pater, aurum est Filius. Nam qui dicit, Non est ipsius substantiae Filius cujus est Pater: quid aliud dicit nisi, Aurum est Pater, argentum est Filius? Si aurum est Pater, argentum est Filius; degeneravit a Patre unicus Filius. Homo hominem generat: cujus substantiae est pater qui generat, ipsius substantiae? est filius qui generatur. Quid est, ipsius substantiae, Homo est ille, homo et ille: animam habet ille, animam et ille: carnem habet ille, carnem et ille: quod est ille, hoc et ille.