TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitas timorem alium pellit, alium introducit. Timor servilis. Timor castus. Dixi quid timeatis, dixi quid appetatis. Sectamini charitatem, intret charitas; admittite illam, timendo peccare, admittite amorem non peccantem, admittite amorem bene viventem. Illa, ut dicere coeperam, intrante, incipit timor exire. Quanto plus illa intraverit, tanto timor minor erit. Cum illa tota intraverit, nullus timor erit: quia perfecta charitas foras mittit timorem 10I Joan. IV, 18. Intrat ergo charitas, pellit timorem. Non autem intrat et ipsa incomitata. Habet, secum suum timorem, quem introducit ipsa; sed illum castum, permanentem in saeculum saeculi 11Psal. XVIII, 10. Servilis timor est, quo times cum diabolo ardere: timor castus est, quo times Deo displicere. Considerate, charissimi, et ipsos humanos interrogate affectus. Timet servus offendere dominum suum, ne jubeat eum verberari, jubeat in compedes mitti, jubeat carcere includi, jubeat eum pistrino conteri. Haec timens servus non peccat: sed quando senserit absentes oculos domini sui, nec habuerit testem a quo possit convinci, facit. Quare facit? Quia poenam timebat, non justitiam diligebat. Vir autem bonus, vir justus, homo liber 12nam solus justus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus peccati est [Joan. VIII, 34], delectatur ipsa justitia: et si possit sine teste peccare, testem reformidat et Deum: et si possit audire Deum dicentem sibi, Video te cum peccas, non te damnabo, sed displices mihi: ille nolens displicere oculis patris, non formidolosi judicis, timet, non ne damnetur, non ne puniatur, non ne crucietur; sed ne offendat gaudium paternum, ne displiceat oculis amantis. Si enim amat ipse, et amantem sui dominum sentit, non facit quod displicet amanti se.

Notes

  1. 10. I Joan. IV, 18
  2. 11. Psal. XVIII, 10
  3. 12. nam solus justus est liber; omnis enim qui facit peccatum, servus peccati est [Joan. VIII, 34]