TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homines et carnales, et animales, parvuli in Christo. Habent ergo istum Spiritum in Ecclesia constituti parvuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non valentes, id est, intelligere et nosse. Nam quomodo essent parvuli in Christo, nisi renati ex Spiritu sancto? Nec mirum videri debet, quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. Ut enim taceam de omnipotentis divinitate atque incommutabilis Trinitatis unitate; quis facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? Postremo ut certissime noverimus quod parvuli in Christo non percipientes quae sunt Spiritus Dei, habent tamen Spiritum Dei; paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Ibid, 16) ? Hoc utique nullo modo diceret ab Ecclesia segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes.