Judicii venturi certitudo impletis tot aliis praedictionibus. Deus debitor, non ex acceptis, sed ex promissis. Eia arbor infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi: dilata est securis, noli esse secura; veniet, et amputaberis. Crede quia venturus est. Ista omnia quae vides, non erant. Christianus populus toto orbe terrarum aliquando non erat. In prophetia legebatur, in terra non videbatur: modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est completa. Non ei dictum est, Vide filia, et audi; sed, Audi et vide 7Psal. XLIV, 11 . Audi praedicta, vide completa. Quomodo ergo, fratres charissimi, non erat natus Christus de virgine, promissus est, et natus est: non fecerat mirabilia, promissa sunt, et fecit: nondum erat passus, promissum est, et factum est: non resurrexerat, praedictum est, et impletum est: nomen ejus per totum mundum non erat, praedictum est, et impletum est: idola deleta et fracta non erant, praedictum est, et impletum est: haeretici impugnantes Ecclesiam non erant, praedictum est, et impletum est. Sic et dies judicii nondum est; sed quia praedictus est, implebitur. An fieri potest ut qui in tantis verax apparuit, de die judicii mendax sit? Promissorum suorum nobis chirographum fecit. Non debendo enim; sed promittendo debitorem se Deus fecit: id est, non mutuo accipiendo. Non possumus ergo ei dicere, Redde quod accepisti. Quoniam quis prior dedit illi, et retribuetur ei 8Rom. XI, 35 ? Non possumus dicere ei, Redde quod accepisti; sed plane dicimus, Redde quod promisisti.