Martyrii quaedam lucta in tentationibus quotidianis. Certaverunt ergo, et vicerunt. Priores vicerunt: sed non pontem quo transiere praeciderunt, et nostrum accessum prohibuerunt. Patet cui placet: nec qualem illi passi sunt, optanda est persecutio; sed quotidiana est humanae vitae tentatio. Aliquando aegrotat fidelis, et ibi est tentator. Promittitur illi pro salute illicitum sacrificium, noxia et sacrilega ligatura, nefanda incantatio, magica consecratio promittitur, eique dicitur: Ille et ille pejus te periclitati sunt, et sic evaserunt; fac, si vis vivere; morieris, si non feceris. Vide si non est, Morieris, si Christum non negaveris. Quod dicebat aperte martyri persecutor, hoc tibi ex obliquo dicit occultus tentator. Fac tibi hoc remedium, et vives: nonne hoc est, Sacrifica, et vives? Si non feceris, morieris: nonne hoc est, Si non sacrificaveris, morieris? Invenisti parem pugnam, quaere parem palmam. In lecto es, et in stadio es; jaces, et luctaris. Permane in fide; et dum fatigatus es, vincis. Habetis ergo, charissimi, non parvum solatium, orationum locum. Martyr Stephanus hic honoretur: sed in ejus honore coronator Stephani adoretur.