TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita in doloribus non proprie vita. Vita non censenda, nisi quae beata. Habebunt vitam in cruciationibus impii. Veniet enim hora, sicut Evangelium loquitur, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus: et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii 7Joan. V, 28 et 29 . Ergo illi ad praemium, illi ad tormentum; et utrique vivunt, nec aliquis eorum mori potest. Illi qui vivunt in praemio, amplectuntur dulcissimam vitam: qui autem vivunt in tormento, cupiunt, si fieri possit, finire talem vitam; et nemo eis dat interitum, ut nemo auferat cruciatum. Sed vide Scripturam loquentem et discernentem: non est dignata talem vitam vocare vitam. In cruciatibus, in tormentis, in ignibus sempiternis noluit appellare vitam: ut ipsum nomen vitae laudis sit, non moeroris; ut ubicumque audis vitam, tormenta non cogites. Nam in tormentis esse semper, aeterna mors est, non aliqua vita. Ipsam vocant Scripturae mortem secundam 8Apoc. II, 11, et XX, 6, 14, post hanc primam, quam omnes humanae conditioni debemus. Et mors secunda, et mors vocatur, et nemo ibi moritur. Satius et melius dixerim, nemo ibi vivit. In doloribus enim vivere, non est vivere. Et unde probamus sic locutam Scripturam? Ecce unde; ex hoc testimonio, quod modo commemoravi: Audient enim vocem ejus, inquit, et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae. Non dixit, Beatae vitae; sed, in resurrectionem vitae.

Notes

  1. 7. Joan. V, 28 et 29
  2. 8. Apoc. II, 11, et XX, 6, 14