TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Anima hic non amanda. Christus propinquante morte turbatur, quia nos in se transfigurat. Audite me, grana sancta, quae hic esse non dubito; nam si dubito, nec ipse granum ero: audite, inquam, me; imo audite primum granum per me. Non ametis in hoc saeculo animas vestras: nolite amare, si amatis; ut non amando servetis: quia non amando plus amatis. Qui amat in hoc saeculo animam suam, perdet eam 1Joan. XII, 24, 25 . Granum loquitur, granum quod in terram cecidit, et mortificatum est ut multiplicaretur, loquitur: audiatur, quia non mentitur. Quod admonuit, ipse fecit: instruxit praecepto, praecessit exemplo. Non amavit Christus in hoc saeculo animam suam; ideo venit, ut hic perderet eam, pro nobis poneret eam, et cum vellet resumeret eam. Sed quia ipse sic erat homo, ut et Deus esset: Christus enim est Verbum, anima, et caro, Deus verus et verus homo; sed homo sine peccato, qui auferret mundi peccatum: majoris erat utique potestatis, ut posset veraciter dicere, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me; sed ipse pono eam a me, et iterum sumo eam 2Id. X, 17, 18 . Cum esset ergo tantae potestatis, quare dixit, Nunc anima mea turbata est 3Id. XII, 27 ? Homo Deus tantae potestatis quare turbatur, nisi quia in illo imago est nostrae infirmitatis? Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Quando hoc audis a Christo, ipse est in se; quando hoc, inquam, audis a Christo, ipse est in se: quando anima ejus morte propinquante, turbatur, ipse est in te. Etenim corpus ejus Ecclesia non esset, nisi et in nobis ipse esset.

Notes

  1. 1. Joan. XII, 24, 25
  2. 2. Id. X, 17, 18
  3. 3. Id. XII, 27