TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Forma servi ab omnibus videbitur, forma Dei a solis piis. Ergo et malus Deum visurus est? de quo dicit Isaias, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei 12Isai. XXVI, 10, sec. LXX . Ergo et impii et pii videbunt formam illam: et cum fuerit dicta sententia, Tollatur impius, ne videat claritatem Dei; restat ut circa pios et bonos impleatur quod Dominus ipse promisit, cum hic in carne esset, et videretur non solum a bonis, sed etiam a malis. Loquebatur inter bonos et malos, et conspicuus omnibus, Deus occultus, homo manifestus; Deus regens homines, homo apparens inter homines: loquebatur ergo inter illos, et dicebat, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur illi, Et quid ei dabis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi 13Joan. XIV, 21 ? Quando hoc dixit? Quando ab hominibus videbatur. Quando hoc dixit? Quando et ab eis videbatur, a quibus non diligebatur. Quomodo ergo se ostensurus erat dilectoribus suis, nisi quia talem qualem non videbant dilectores sui? Ergo quia forma Dei servabatur, forma hominis ostendebatur: per formam hominis hominibus loquens, conspicuus et visibilis, et bonis et malis omnibus ostendebat se, dilectoribus suis servabat se.

Notes

  1. 12. Isai. XXVI, 10, sec. LXX
  2. 13. Joan. XIV, 21