Idola nisi legitima potestas detur, non frangenda. Verbis ipsorum ne credatis, nec timeatis. Hostes nos dicunt idolorum suorum. Sic praestet Deus, et det omnia in potestate, quomodo dedit quod fractum est. Hoc enim dicimus Charitati vestrae, ne faciatis ista, quando in potestate vestra non est, ut faciatis illud. Pravorum hominum est, furiosorum Circumcellionum, et ubi potestatem non habent saevire, et velle mori properant sine causa. Audistis quae vobis legimus, omnes qui nuper in Mappalibus adfuistis. Cum data vobis fuerit terra in potestatem (prius ait, in potestatem, et sic dixit quae facienda sunt), aras eorum, inquit, destruetis, lucos eorum comminuetis, et omnes titulos eorum confringetis 21Deut. VII, 1, 5 . Cum acceperitis potestatem, hoc facite. Ubi nobis non est data potestas, non facimus; ubi data est, non praetermittimus. Multi pagani habent istas abminationes in fundis suis: numquid accedimus, et confringimus? Prius enim agimus, ut idola in eorum corde frangamus. Quando christiani et ipsi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut praeveniunt nos. Modo orandum est pro illis, non irascendum illis. Si movet dolor magnus, adversum Christianos movet, adversum fratres nostros movet, qui sic volunt intrare in ecclesiam, ut hic corpus habeant, alibi cor. Totum intus esse debet. Si intus est quod videt homo, quare foris est quod videt Deus?