Natale Cypriani martyris Africa tota percelebre. Spiritus sanctus doceat nos in hac hora quae oporteat dicere: dicturi enim sumus aliquid de laude Cypriani gloriosissimi martyris, cujus Natalem hodie, sicut nostis, celebramus. Quod nomen sic frequentat Ecclesia, id est, Natales, ut Natales vocet pretiosas martyrum mortes. Sic, inquam, hoc nomen frequentat Ecclesia, ut etiam qui non sunt in illa, hoc dicant cum illa. Quis enim hodie, non dicam in hac nostra civitate, sed plane per Africam totam transmarinasque regiones, non Christianus solum, sed Paganus, aut Judaeus, aut etiam haereticus poterit inveniri, qui non nobiscum dicat Natalem martyris Cypriani? Quid est hoc, fratres? Quando natus sit, ignoramus; et quia hodie passus est, Natalem ejus hodie celebramus. Sed illum diem non celebraremus, etsi nossemus. Illo enim die traxit originale peccatum: isto autem die vicit omne peccatum. Illo die ex fastidioso matris utero istam processit in lucem, quae oculos carnis illecebrat: isto autem die ex occultissimo naturae sinu illam discessit ad lucem, quae visum mentis feliciter et beate illustrat.