TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad spiritualem renascentiam cooperentur Christo et Ecclesiae. Quidquid facinorosissimis suggestionibus, quidquid flagitiosissimis illecebris immittebat, nunc exhaurietur, nunc publicabitur. Nunc populabitur captivitas ejus, qua vos tyrannice possidebat. Avertetur a vobis jugum, quo vos immaniter deprimebat, et ejus cervicibus imponetur: tantum vos in liberationem vestram, Redemptori vestro vestrum praebete consensum. Sperate in eum, omne concilium novae plebis, et popule qui nasceris, quem fecit Dominus, enitere ut salubriter pariaris, ne feraliter abortiaris. Ecce uterus matris Ecclesiae, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat in gemitu suo. Nolite vestra impatientia viscera materna concutere, et partus vestri januas angustare. Popule qui crearis, lauda Deum tuum: lauda, qui crearis, lauda Dominum tuum. Quia lactaris, lauda: quia aleris, lauda: quia nutriris, profice sapientia et aetate. Ille quoque has moras partus temporalis admisit, qui nec brevitate temporis deficit, nec longitudine ulla temporis proficit, sed a diebus aeternis cunctas angustias et tempus exclusit. Nolite hic, sicut benignus parvulum nutritor admonet, pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, mentibus perfecti sitis 19I Cor. XIV, 20 . Ut Competentes competenter adolescite in Christo, ut in virum perfectum juveniliter accrescatis. Laetificate, ut scriptum est, profectu sapientiae vestrae patrem vestrum, et nolite defectu vestro contristare matrem vestram 20Prov. X, 1, et XV, 20.

Notes

  1. 19. I Cor. XIV, 20
  2. 20. Prov. X, 1, et XV, 20