TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spes in divitiis non ponenda. Frui et uti. Sed quae sequantur vide: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas amittere. Congregasti facultatem; da tibi, si potes, securitatem. Neque sperare in incerto divitiarum. Tolle inde spem, ubi fixisti. Sed in Deo vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas saeculi non te inde abrumpat: in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipse nobis erit omnia. Nam non mihi videtur dictum, Qui dedit nobis omnia abundanter ad fruendum, nisi se ipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro jucunditate. Ergo ista temporalia dedit ad utendum, se ad fruendum. Si ergo se, quare dictum est omnia, nisi quia scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus 7I Cor. XV, 28 ? Ergo ibi cor ad fruendum, ut sit sursum cor. Solve te hinc, sed alliga ibi: periculosum est tibi in his tentationibus sine vinculo remanere.

Notes

  1. 7. I Cor. XV, 28