Justitiae amor admittit aliquot gradus. Primus gradus. Delectationes sensuum licitae et illicitae. Amanda est enim justitia; et in hac justitia amanda gradus sunt proficientium. Prius est ut amori justitiae non praeponantur omnia quae delectant. Ipse est primus gradus. Quid est quod dixi? Ut inter omnia quae delectant, plus te delectet ipsa justitia; non ut alia non delectent, sed plus ipsa delectet. Delectant enim quaedam naturaliter infirmitatem nostram, ut cibus et potus delectant esurientes atque sitientes; ut nos delectat haec lux, quae de coelo funditur sole exorto, vel quae de sideribus et luna fulget, vel quae in terra accenditur luminibus consolantibus tenebras oculorum: delectat canora vox et suavissima cantilena, delectat odor bonus; delectant etiam tactum nostrum quaecumque pertinent ad carnis aliquam voluptatem. Et haec omnia, quae nos delectant in sensibus corporis, aliqua licita sunt. Delectant enim, ut dixi, oculos spectacula ista magna naturae: sed delectant oculos etiam spectacula theatrorum. Haec licita, illa illicita. Psalmus sacer suaviter cantatus delectat auditum: sed delectant auditum etiam cantica histrionum. Hoc licite, illud illicite. Delectant olfactum flores et aromata, et haec Dei creatura: delectant olfactum etiam thura in aris daemoniorum. Hoc licite, illud illicite. Delectat gustum cibus non prohibitus; delectant gustum etiam epulae sacrilegorum sacrificiorum. Hoc licite, illud illicite. Delectant conjugales amplexus: delectant etiam meretricum. Hoc licite, illud illicite. Videtis ergo, charissimi, esse in istis corporis sensibus licitas et illicitas delectationes. Justitia sic delectet, ut vincat etiam licitas delectationes; et ei delectationi qua licite delectaris, praepone justitiam.