TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De mactantibus oves pingues. Exempla mala praepositorum. Cum autem dixisset quae diligant isti pastores, dicit et quae negligant. Vitia enim ovium late patent; sanae atque crassae oves perpaucae sunt, id est, solidae in cibo veritatis, utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est quod illas languentes et infirmas et errantes et perditas non curant; etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est. Illae vivunt de misericordia Dei: tamen quantum ad pastores malos attinet, occidunt. Quomodo, inquis, occidunt? Male vivendo, malum exemplum praebendo. An frustra dictum est servo Dei, eminenti in membris summi pastoris, Circa omnes te ipsum bonorum operum praebe exemplum 15Tit. II, 7 ; et, Forma esto fidelibus 16I Tim. IV, 12 . Attendit enim ovis etiam fortis plerumque praepositum suum male viventem: si declinet oculos a regulis Domini, et in tendat in hominem, incipit dicere in corde suo, Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum qui non faciam quod ille facit? Occidit ovem fortem. Si fortem ergo occidit ovem; jam de caeteris quid faciet, qui illud quod non ipse fortificaverat, sed forte aut robustum invenerat, male vivendo interfecit? Dico Charitati vestrae, iterum dico: etsi vivunt oves, etsi fortes sunt oves in verbo Domini, et tenent illud quod audierunt a Domino suo, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 17Matth. XXIII, 3 ; tamen qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum a quo attenditur occidit. Non sibi ergo blandiatur, quia ille non est mortuus. Et ille vivit, et ille homicida est. Quomodo cum lascivus homo intendit in mulierem ad concupiscendum eam; ecce illa casta est, et moechus est iste. Domini enim vera et aperta sententia est: Quisquis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo 18Matth. V, 28 . Non pervenit ad illius cubiculum, et in interiore jam suo cubiculo volutatur. Sic omnis qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit et fortes oves. Qui ergo imitatur praepositum malum, moritur; qui non imitatur vivit: tamen quantum ad illum pertinet, ambos occidit. Et quod crassum est, inquit, interficitis, et oves meas non pascitis.

Notes

  1. 15. Tit. II, 7
  2. 16. I Tim. IV, 12
  3. 17. Matth. XXIII, 3
  4. 18. Matth. V, 28