TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Doctrina accepta non amaro corde communicanda. Dixit hic hircos, dixit arietes, et judicat inter eos. Et quid eis dicit? Numquid non sufficit vobis, quia bonam pascuam pascebatis? et reliquias pascuae vestrae conculcabatis pedibus vestris; et potabatis aquam, quae subsidebat, id est, quae pura et tranquilla erat, et reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae conculcationes pedum vestrorum depascebant, et conturbatam pedibus vestris aquam potabant. Quid est hoc? Pascua Dei bona sunt, et fontes Dei puri sunt. Habemus hoc in Scripturis sanctis. Qui sunt ergo, qui quod tranquillum est inde bibunt; et quod mundum est inde pascuntur; et conculcant reliquias et turbant aquam, ut oves aliae conculcatas herbas accipiant et aquam conturbatam bibant? Et hoc utique videtis displicere pastori, qui dicit dum fiunt ista, Ego judico inter ovem et ovem: ad hoc utique ne fiant. Sunt multi qui tranquille discunt, perturbate docent; et cum habeant doctorem patientem, saeviunt in discentem. Quam nos enim tranquille doceat ipsa Scriptura, quis nescit? Venit ergo aliquis, et legit praecepta Dei; legit et capit, capit tranquillus de tranquillo bibens, et de viridi et mundo pascens. Venit aliquis audire ab illo aliquid; indignatur, perturbatur, tarditatem aliquando serius intelligentis accusando, turbatum facit minus intelligere, quod poterat audire tranquillus.