Doctrina varia et inconstans lepra mentis. Hoc tenete, in hoc persistite. Nemo variet, nemo leprosus sit. Doctrina inconstans, non habens unum colorem, mentis lepram significat: et istam Christus mundat. Forte in aliquo variasti, et inspexisti, et in melius sententiam commutasti; et quod varium erat, unius coloris effectum est. Noli tibi tribuere, ne sis inter novem qui gratias non egerunt. Unus egit gratias: caeteri Judaei erant: ille alienigena erat, gentes alienigenas significabat, numerus ille Christo decimas dedit. Illi ergo debemus quod sumus, quod vivimus, quod intelligimus: quod homines sumus, quod bene viximus, quod recte intelleximus, illi debemus. Nostrum nihil, nisi peccatum quod habemus. Quid enim habes, quod non accepisti 7I Cor. IV, 7? Vos ergo, maxime qui scitis quid audiatis, curandum ab aegritudine, mundatum a varietate sursum cor ponite, et Deo gratias agite.