TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Continentibus quam maxime cavenda superbia. Conjugatus humilis quantum melior continente superbo. Continens superbus locum non habet in regno Dei. Denique, fratres mei, audeo dicere, superbis continentibus expedit cadere, ut in eo ipso in quo se extollunt humilientur. Quid enim prodest cui inest continentia, si dominatur superbia? Contempsit unde natus est homo, et appetit unde cecidit diabolus. Nuptias contempsisti, bene fecisti; aliquid melius elegisti: sed noli superbire. De nuptiis homo natus est, de superbia angeli ceciderunt. Si singula vestra bona considerem, melior es patre tuo, qui nuptias contempsisti; et tu melior matre tua, quae nuptias contempsisti. Etenim melior est virginalis sanctitas, quam pudicitia conjugalis. Ista duo simul si comparentur, melius est illud quam illud: quis dubitat? Sed addendo alia duo, superbiam et humilitatem; in istis duobus interrogo vos, et de his respondete mihi: Quid est melius, superbia, an humilitas? Respondes, Humilitas. Junge illam virginali sanctitati. Superbia vero non solum non sit in virginitate tua, sed non remaneat nec in matre tua. Si enim tu tenueris superbiam, et tua mater humilitatem, melior erit mater quam filia. Iterum comparabo vos. Jam dudum singula cum intenderem, meliorem te inveneram: modo bina cum intendo, non dubito praeferre humilem mulierem virgini superbae. Et quomodo praeferre? Videte quomodo praefero illam, quam modo comparabam. Bona pudicitia conjugalis est, melior integritas virginalis. Duo bona comparabam, non malum et bonum; sed bonum et melius distinguebam. Porro autem duo illa cum posuero, superbiam et humilitatem, numquid possumus dicere, Bonum est superbia, sed melior est humilitas? Sed quid dicimus? Superbia malum est, humilitas bonum: et superbia magnum malum, humilitas magnum bonum. Si ergo horum duorum unum est malum, et alterum bonum: jungitur malum ad majus tuum bonum, et fit totum malum: jungitur bonum ad matris tuae minus bonum, et fit magnum bonum. Minorem locum habebit mater in regno coelorum, quoniam maritata est, quam filia, quoniam virgo est. Majorem enim locum filia virgo, minorem locum mater maritata, ambae tamen ibi: quomodo fulgida stella, obscura stella, ambae tamen in coelo. Si vero mater tua fuerit humilis, tu superba: illa habebit qualemcumque locum, tu autem nullum locum. Et quis invenit alterum locum qui ibi non habuerit locum, nisi cum illo qui inde cecidit, stantemque dejecit? Inde cecidit diabolus, unde stantem dejecit hominem. Dejecit stantem: sed Christus descendens erexit jacentem. Unde te tamen erexit Dominus tuus, attende. Humilitate erexit, factus obediens usque ad mortem, humiliavit semetipsum 14Phil. II, 8. Princeps tuus humilis, et tu superbus? Caput humile, et membrum superbum? Absit. Non vult esse de corpore capitis humilis, qui amat superbiam. Si autem non fuerit, videat ubi erit. Ego nolo dicere, ne amplius videar terruisse. Imo utinam terruerim, et aliquid egerim. Utinam qui sic fuerat, vel quae sic fuerat, non sit ulterius. Utinam verba ista infuderim, et non effuderim. Totum sperandum est de misericordia Dei: quia qui terret, contristat; qui contristat, consolatur; sed si qui contristatus est, emendatur.

Notes

  1. 14. Phil. II, 8