Pudicitiae amore resistendum in tentatione exemplo Susannae et Joseph. Sed forte tentaberis, amabit te mulier impudica, inveniet te in solitudine, conabitur extorquere complexum; si renueris, minabitur infamando supplicium. Hoc seniores falsi Susannae fecerunt, hoc uxor domini sui fecit sancto Joseph Sed attendite illum, quem attendit et Susanna et Joseph. Num quia nullus testis est, Deus ibi non est? Ejus oculos noluit offendere Joseph, oculos Domini sui praesentis. Noluit impudicae mulieri ad concubitum illicitum consentire. Repulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam suam. Fecit tamen illa, quod minata est: mentita est viro; credita est a suo marito. Adhuc patiens Deus. Traditur Joseph in carcerem; custoditur tanquam reus, a quo non est offensus Deus: sed nec ibi defuit Deus, quia ille non erat reus. Adfuit Dominus Joseph patienti: quod non cito subvenit, ad majora praemia distulit 12Gen. XXXIX, XLI. Laetificavit merito, quem exercuit supplicio. Debuit enim sanctus ipse Joseph pro ipsa pudicitia aliquid etiam durum pati, hoc est, amarum. Si ipsam impudicam mulierem forsitan amaret, pro illa paratus esset dura perpeti: et illa amorem suum erga se non probaret, nisi propter illam talia molesta vel dura toleraret, et charitati, imo non charitati, sed malae cupiditati, vicem redderet. Exardesceret illa in illum vicissim, quia videret eum tanto amore suo inardescere, ut propterea non recusaret quaecumque supplicia tolerare. Si hoc pro impudica, quanto magis pro ipsa pudicitia? Bene ergo aliquando Deus differt adjutorium suum; ut probet hominem, ut exerceat hominem, ut ipse sibi homo innotescat. Nam Deum nihil latet.