Credere omnipotentem Deum oportet, creatorem universorum. Ista quae breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem verbis memoriae commendare et ore proferre debetis. Sed quoniam munienda sunt adversus diversa sentientes et a diabolo captivatos, qui insidiantur fidei, cum adversantur saluti; mementote ita credere omnipotentem Deum, ut nulla omnino natura sit, quam ipse non condidit. Et ideo peccatum punit, quod ipse non fecit; quia eo foedatur natura, quam fecit. Omnes ergo visibiles invisibilesque creaturas, vel quidquid rationabili mente potest esse particeps incommutabilis veritatis, sicuti angelus et homo; quidquid vivit et sentit, quamvis careat intellectu, sicut sunt cuncta animalia, in terra, in aquis, in aere, gradientia, reptilia, natatilia, volatilia; quidquid sine intellectu, sine aliquo sensu, quoquo modo dicitur vivere, sicut sunt ea quae radicibus figuntur in terra, et in auras germinando erumpunt atque consurgunt; quidquid sola corpulentia locum occupat, sicut lapis, atque ipsius mundanae molis quaecumque cernuntur vel etiam tanguntur elementa: haec omnia fecit omnipotens, mediis ima et summa conjungens, et universa quae creavit locis congruis temporibusque disponens. Fecit autem non ex aliqua materie quam ipse non fecit. Non enim aliena formavit, sed ipse quod formaret instituit. Qui enim dicit quod aliquid facere de nihilo non potuerit, quomodo credit quod omnipotens fecerit? Sine dubio quippe negat omnipotentem, qui dicit quod mundum Deus facere non posset, si unde faceret non haberet. Nam quae est omnipotentia, ubi tanta est indigentia, ut ad sui operis effectum, quemadmodum faber, pervenire non posset, nisi eum materies quam ipse non instituit adjuvaret? Ab his igitur opinionibus et erroribus purget animum, qui credit in omnipotentem Deum. Illa enim quae dicitur informis rerum materies, formarum capax et subjecta operi Creatoris, in omnia est convertibilis, quae placuerit facere Conditori. Non eam Deus velut sibi coaeternam, unde mundum fabricaret, invenit: sed eam ipse ex omnino nihilo, cum rebus quas de illa fecit, instituit. Nec fuit ante res ipsas, quae factae videntur ex ipsa: ac per hoc omnipotens ex nihilo primitus cuncta fecit, cum quibus fecit pariter unde fecit. Materies itaque coeli et terrae, sicut haec in principio sunt creata, simul cum ipsis est creata: nec fuit unde fierent quae Deus in principio fecit: et tamen facta sunt quae omnipotens fecit, quae facta composuit, implevit, ornavit. Si enim quae in principio fecit, ex nihilo utique fecit; etiam ex his quae fecit quidquid voluerit facere potens est, quia omnipotens est.