TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tres leges. Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis, lex est fidei, lex est Spiritus, lex est gratiae, lex est misericordiae. Illa vero lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. Illa vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum, lex est Dei, sed factorum, lex operum: operum lex, quae jubet non juvat: lex quae tibi ostendit, non tollit peccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar ancilla Sarrae, quae data est Abrahae, et peperit Ismaelem servum. Est ergo Testamentum vetus pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra 6Galat. IV, 21-26 . Ergo filii gratiae, filii sunt liberae: filii litterae, filii sunt ancillae. Quaere filios ancillae: Littera occidit. Quaere filios liberae: Spiritus autem vivificat 7II Cor. III, 6 . Lex Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis, unde te non potuit liberare lex litterae. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Rebellabat enim caro tua, subjugabat te caro tua; audiebat Legem, et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex litterae per carnem: ac per hoc impossibile erat legis litterae liberare a lege peccati et mortis.

Notes

  1. 6. Galat. IV, 21-26
  2. 7. II Cor. III, 6