TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Difficultas in Christi verbis ad Magdalenam. Tamen illud quod solet movere lectorem et auditorem non incuriosum neque negligentem, quomodo sit dictum, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem; hic videamus, Domino ipse adjuvante, quid dictum sit. Movet enim hoc, quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quando enim ascendit ad Patrem? Sicut indicant Actus Apostolorum, quadragesimo die post resurrectionem suam, quem diem in nomine ipsius celebraturi sumus: tunc ascendit ad Patrem; tunc eum discipuli qui manibus tetigerunt, oculis deduxerunt. Tunc sonuit angelica vox: Viri Galilaei, quid statis, intuentes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum 1Act. I, 1-11 . Si ergo tunc ascendit ad Patrem, quid dicimus, fratres mei? Maria non poterat eum tangere in terra stantem, et poterat tangere in coelo sedentem? Si hic non poterat, quanto minus poterat ibi? Quid est ergo, Noli me tangere; non enim ascendi ad Patrem? Sic enim sonant verba, tanquam diceret, Tunc me tange, cum ascendero; antequam ascendam, noli me tangere. O Domine, hic es, et non tango; cum ascenderis, tangam? Deinde si antequam ad Patrem ascenderet, tactum horrebat humanum; quomodo se discipulis non solum videndum, sed etiam contrectandum praebuit, quando dixit: Quid cogitatis in cordibus vestris? Videte manus meas et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 2Luc. XXIV, 38-39 ? Incredulus etiam ille discipulus Thomas tetigit latus perforatum, et exclamavit: Dominus meus et Deus meus! Quando tetigit, nondum ascenderat Jesus ad Patrem. An forte aliquis insipiens dixerit: Antequam ad Patrem ascenderet, viri eum poterant tangere; mulieres autem non poterant, nisi cum ad Patrem ascenderet? Absurda est ista cogitatio, et perversa sententia. Prorsus quod audivit Maria, audiat Ecclesia. Hoc omnes audiant, omnes intelligant, omnes faciant. Quid ergo est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? Quod me vides, hominem solum putas, Patri aequalem esse adhuc nescis: noli me tangere talem, noli in hominem solum credere, sed Verbum aequale genitori intellige. Quid ergo est, Noli me tangere? Noli credere. Quid noli credere? Quia hoc solum sum quod vides. Ascendam ad Patrem, et tunc tange. Tibi ascendo, quando intellexeris aequalem. Quando enim me putas minorem, nondum ascendo tibi.

Notes

  1. 1. Act. I, 1-11
  2. 2. Luc. XXIV, 38-39