TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Boni inter males in Ecclesia non desunt. Massa Candida. Cyprianus electum granum. Ergo redeamus ad verba sacrae Scripturae. Qui post aurum non abiit. Qui potuit transgredi, et non est transgressus. Quis est hic, et laudabimus eum 7Eccli. XXXI, 10? Quis est hic, aut quis est hic? Quam multi audiunt: et quis est hic? Et tamen absit ut desperem esse hic aliquem, imo non aliquem, sed aliquos. Absit ut de area tanti patrisfamilias desperem. Qui longe aream videt, solam paleam putat: invenit grana, qui novit inspicere. Ubi te offendit palea, ibi latet granorum massa. Ubi te offendit quod triturando contunditur, ibi est, quod tritura purgatur: ibi est, certus esto; ibi est. Postremo ille certus est qui seminavit, qui messuit, qui ad aream congregavit: novit ibi esse unde horreum repleatur, quando fuerit ventilatum. Modica qualiscumque ventilatio fuit tempore persecutionis: quae inde grana processerunt? Inde floruit Uticencis Massa Candida: inde tam magnum et electum granum hic beatissimus Cyprianus. Quam multi divites tunc contempserunt quod habuerunt? Quam multi pauperes tunc in tentatione defecerunt? Ecce in tentatione illa, tanquam in ventilatione, divitibus non obfuit habere aurum; pauperibus quid profuit non habere aurum? illi vicerunt, illi defecerunt.

Notes

  1. 7. Eccli. XXXI, 10?