TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maria tympano assumpto concinens quid figurat. Hoc cantavit Moyses et filii Israel, hoc Maria prophetissa et filiae Israel cum ea, hoc et nos modo, sive viri et feminae, sive spiritus et caro nostra. Qui enim Jesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 23Galat. V, 24 . Hoc significare congruenter intelligitur tympanum, quod assumpsit Maria, ut huic cantico consonaret. In ligno enim caro extenditur, ut tympanum fiat: et ex cruce discunt suavem sonum gratiae confiteri. Humiles ergo per Baptismum facti gratiae pietate, et exstincta ibi nostra superbia, per quam superbus inimicus nobis dominabatur, ut jam qui gloriatur, in Domino glorietur 24I Cor. I, 31, Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem projecit in mare.

Notes

  1. 23. Galat. V, 24
  2. 24. I Cor. I, 31