Contra praesumentes de libero arbitrio, probatur non inesse nobis quidquam boni, nisi a Deo. Spiritus hujus mundi facit superbos. Hanc fidem veramque pietatem, ne quis extollatur de libero arbitrio, in bonis operibus (quae quisquis accipit, sic accipiat, ut noverit dantem, ut quisquis datori non sit ingratus, medico non superbiat, vel adhuc insanus, vel non a se sanus): hanc, inquam, fidem veramque pietatem nullae argumentationes evellant de cordibus vestris. Servate quod accepistis. Quid enim habetis quod non accepistis? Hoc est Deo confiteri, dicere quod ait apostolus Paulus, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus. Spiritus hujus mundi facit superbos, spiritus hujus mundi facit inflatos, spiritus hujus mundi facit ut putet se quisque aliquid esse, cum nihil sit. Sed contra spiritum hujus mundi, quid ait Apostolus? Contra spiritum hujus mundi inflatum, superbum, tumidum, elatum, non solidum, quid ait? Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Unde probas? Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 22I Cor II, 12 . [Audiamus ergo Dominum dicentem, Sine me nihil potestis facere 23Joan. XV, 5 . Et illud, Nemo habet quidquam, nisi ei datum fuerit desuper 24Id. III, 27 . Et, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum 25Id. VI, 44 . Et illud, Ego sum vitis, vos palmites. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vile; sic et vos, nisi in me manseritis 26Id. XV, 5 et 4 . Et illud quod Jacobus apostolus protestatur, dicens: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum 27Jacobi I, 17 . Et quod apostolus Paulus ad reprimendam praesumptionem illorum, qui de libero arbitrio gloriantur, clamat et dicit, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 28I Cor. IV, 7 ? Et illud, Gratia salvi facti sumus per fidem, et hoc non ex nobis. Dei enim donum est, ut ne quis extollatur 29Ephes. II, 8, 9 . Et illud, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. Et illud, Deus qui coepit in vobis opus bonum, perficiet 30Philipp. I, 29, 6 . Haec ergo et his similia diligenter ac fideliter cogitantes, non acquiescamus eis qui liberum arbitrium in superbiam extollentes, praecipitare magis quam elevare conantur. Sed humiliter consideremus illud quod Apostolus dicit, Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere 31Id. II, 13 .
Sermones
Notes
- 22. I Cor II, 12
- 23. Joan. XV, 5
- 24. Id. III, 27
- 25. Id. VI, 44
- 26. Id. XV, 5 et 4
- 27. Jacobi I, 17
- 28. I Cor. IV, 7
- 29. Ephes. II, 8, 9
- 30. Philipp. I, 29, 6
- 31. Id. II, 13