TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Juratio omnis prohibita propter periculum falsae jurationis. Admonet nos locus iste, charissimi, ut propter vitam et mores vestros aliquid vobis de juramento tractemus. Falsa juratio non est leve peccatum: imo tam magnum peccatum est, falsum jurare, ut propter reatum falsae jurationis Dominus prohibuerit omnem jurationem. Ait enim: Dictum est, Non perjurabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum: ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque aliud quodcumque juramentum; neque per caput tuum juraveris; quia non potes facere capillum album aut nigrum. Sit autem in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est 3Matth. V, 35-37 .

Notes

  1. 3. Matth. V, 35-37