TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad bonum et agimur et agimus. Dicit mihi aliquis: Ergo agimur, non agimus. Respondeo: Imo et agis, et ageris; et tunc bene agis, si a bono agaris. Spiritus enim Dei qui te agit, agenti adjutor est tibi. Ipsum nomen adjutoris praescribit tibi, quia et tu ipse aliquid agis. Agnosce quid poscas; agnosce quid confitearis, quando dicis: Adjutor meus esto, ne derelinquas me 29Psal. XXVI, 9 . Adjutorem utique invocas Deum. Nemo adjuvatur, si ab illo nihil agatur. Quotquot enim, inquit, Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei: non littera, sed Spiritu: non Lege praecipiente, minante, promittente; sed Spiritu exhortante, illuminante, adjuvante. Scimus, inquit idem apostolus, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum 30Rom. VIII, 28 . Si non esses operator, ille non esset cooperator.

Notes

  1. 29. Psal. XXVI, 9
  2. 30. Rom. VIII, 28