Deus Trinitas in baptismo Christi commendatur. Evangelica lectio proposuit nobis unde loquamur ad Charitatem vestram, tanquam Domini imperio, et vere Domini imperio. Ab illo enim exspectavit cor meum tanquam jussionem proferendi sermonis, ut hinc eum intelligerem loqui me velle, quod recitari ipse voluisset. Audiat ergo studium et devotio vestra, et adjuvet apud ipsum Dominum Deum nostrum laborem meum. Videmus enim et tanquam proposito divino spectaculo contuemur, apud flumen Jordanis commendari nobis Deum nostrum in Trinitate. Cum enim veniret Jesus, et baptizatus esset a Joanne, Dominus a servo (quod fecit ad humilitatis exemplum; in ipsa quippe humilitate ostendit impleri justitiam, quando dicente sibi Joanne, Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me; respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia ): cum ergo baptizatus esset, aperti sunt coeli, et descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae; deinde vox desuper consecuta est, Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Habemus ergo distinctam quodam modo Trinitatem: in voce Patrem, in homine Filium, in columba Spiritum sanctum. Hoc quidem commemorare opus erat; nam videre facillimum est. Evidenter enim, nec ullo dubitationis scrupulo commendatur haec Trinitas. Nam ipse Dominus Christus in forma servi veniens ad Joannem, utique Filius est: non enim dici potest quod Pater est, aut dici potest quod Spiritus sanctus est. Venit, inquit, Jesus: utique Filius Dei. De columba quis dubitet; aut quis dicat, Quid est columba cum ipsum Evangelium testetur apertissime, Descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae? De voce autem illa similiter nulla dubitatio quod Patris sit, cum dicit, Tu es Filius meus 1Marc. I, 11 . Habemus ergo distinctam Trinitatem.