Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet. Et quomodo in Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo 1Psal. LV, 2 ? Homo dicitur, qui secundum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivunt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis 2Psal. LXXXI, 6, 7 . Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet valere, non ad jactantiam. Unde se jactat vermis crastino moriturus? Dico Charitati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est: spiritus est, etsi malignus. Illi dies novissimus poenalis servatur in finem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo, Morte morieris 3Gen. II, 17 . Utatur bene poena sua. Quid est quod dixi, Utatur bene poena sua. Non inde eat ad superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis 4Eccli. X, 9 ? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres: bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Poena certa est, hora incerta: et de ista poena sola certi sumus in rebus humanis.