TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aetates spirituales. Et unde haec, nisi de immutatione dexterae Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos pacem 26Psal. CXLVII, 13, 14? Excitamini ergo ad haec, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis: electi, dilecti, praesciti, vocati, justificandi, glorificandi: ut crescentes, juvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate virium, non corruptione membrorum, in senecta uberi, tranquilli annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est: quia magnum nomen ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Vitam quaeritis currite ad eum qui est fons vitae: et fugatis tenebris fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti illius vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi illuminatoris. Si salutem quaeritis, sperate in eum qui salvos facit sperantes in se 27Psal. XVI, 7. Si ebrietatem deliciasque sectamini, nec ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et plorate ante eum qui fecit vos 28Psal. XCIV, 6: et inebriabit vos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum potabit vos 29Psal. XXXV, 9.

Notes

  1. 26. Psal. CXLVII, 13, 14
  2. 27. Psal. XVI, 7
  3. 28. Psal. XCIV, 6
  4. 29. Psal. XXXV, 9