Saltatores spirituali cantico mutatione vitae consonantes. Quale canticum, fratres mei? Audistis cantantem, audiamus saltantes: facite vos congruentia morum, quod faciunt saltatores motu membrorum. Intus hoc agite: mores consonent. Cupiditas exstirpetur, charitas plantetur. De ista arbore quidquid exit, bonum est. Cupiditas nihil boni potest generare: charitas nihil mali. Et dicitur, et laudatur; et nemo mutatur. Absit, non est verum quod dixi. Mutati sunt piscatores, mutati sunt postea etiam plurimi senatores: mutatus est Cyprianus, cujus hodie memoriam frequentamus. Ipse scribit, ipse testatur, cujus vitae fuerit aliquando, quam nefariae, quam impiae, quam improbandae, ac detestandae 5Epist. 2, ad Donatum. Audivit cantantem: exhibuit se, non corpore, sed mente saltantem. Aptavit se cantico bono, aptavit se cantico novo: aptavit, amavit, perseveravit, certavit, superavit.