TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Misericordiae opera commendat. Sed interim modo, donec veniamus ad illam requiem, isto tempore quo laboramus, et in nocte sumus, quamdiu non videmus quod speramus, et in eremo iter agimus, donec ad Jerusalem coelestem, veluti ad terram promissionis fluentem lac et mel, veniamus: nunc ergo cum tentationes non cessant, bene operemur. Medicina semper adsit, veluti prope quotidianis adhibenda vulneribus. Est autem medicina in bonis operibus misericordiae. Si enim vis impetrare misericordiam Dei, esto misericors. Si tu negas homini, cum tu homo sis, humanitatem; negabit tibi et Deus divinitatem, hoc est incorruptionem immortalitatis, qua nos facit deos. Non enim a te quidquam indiget Deus: tu autem indiges a Deo. Nihil a te ille petit, ut beatus sit: tu autem, nisi ab illo accipias, beatus esse non poteris. Quid ab illo accipis? Nescio utrum auderes conqueri si ab illo, qui omnia condidit, acciperes aliquid quod excellentissimum condidit. At ille non aliquid ex iis quae condidit; sed se ipsum tibi dat ad fruendum, se ipsum omnium conditorem. Quid enim ex iis quae facta sunt ab illo, pulchrius et melius potest esse eo qui fecit? Et quomodo tibi dabit? an quasi meritis tuis? Si quaeris quid merueris, attende peccata tua; audi sententiam Dei in transgressorem hominem latam: Terra es, et in terram ibis 6Gen. III, 19 . Quoniam comminatio praecessit, cum praeceptum daretur: Qua die tetigeritis, morte moriemini 7Id. II, 17 . Si peccatorum meritum quaeris, quid occurrit nisi supplicium? Obliviscere ergo merita tua, ne tibi faciant in corde terrorem: aut noli potius oblivisci, ne per superbiam repellas misericordiam. Commendamus nos, fratres, Deo operibus misericordiae. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus 8Psal. CXVII, 29 . Confitere, quoniam habet Deus misericordiam, et vult peccata donare confessis. Sed offer illi sacrificium. Miserere hominis, homo, et tui miserebitur Deus. Tu homo, et alter homo, duo miseri. Deus autem non est miser, sed misericors. Si autem miser non miseratur miserum, quomodo exigit misericordiam ab illo qui nunquam erit miser? Videte quid dicam, fratres. Quicumque est contra naufragum crudelis, verbi gratia, tamdiu crudelis est, donec contingat illi naufragium. Si autem contigerit, recordatus in pristinam vitam, quando viderit naufragum, percutit illum similis aliquando miseria; et quem non poterat ad misericordiam flectere societas humanitatis, flectit consortium calamitatis. Servo quam cito miseretur, qui aliquando servivit. Mercenarium mercede fraudatum quam cito dolet, qui mercenarius fuit. Homini filium suum plangenti amarissime compatitur, qui aliquando tale aliquid planxit. Ergo quantamvis duritiam cordis humani solvit similitudo miseriae. Si ergo tu, qui aut miser fuisti, aut times ne miser sis (quamdiu enim hic vivis, et timere debes quod non fuisti, et meminisse quod fueris, et cogitare quid sis): positus ergo et in memoria praeteritarum miseriarum, et in timore futurarum, et afflictione praesentium, non misereris calamitosi hominis et egentis ope tua, et exspectas ut misereatur tibi ille, quem nunquam tangit miseria? Et tu non das ex eo quod a Deo accepisti, et vis ut det tibi Deus ex eo quod a te non accepit?

Notes

  1. 6. Gen. III, 19
  2. 7. Id. II, 17
  3. 8. Psal. CXVII, 29