TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filii Dei coaeternitas et aequalitas ex duobus collatis similitudinum generibus. Tamen ex duabus istis collationibus et generibus duobus, similitudinem fortassis invenimus in creatura, quomodo intelligamus Filium et coaeternum Patri et nequaquam minorem. Sed non illud possumus invenire in uno genere similitudinum: jungamus ambo genera. Quomodo ambo genera? Unum unde ipsi dant similitudines, et alterum unde nos dedimus. Dederunt enim illi similitudines ex his quae nascuntur in tempore, et praeceduntur tempore ab eis a quibus nascuntur, sicut homo de homine. Major ille tempore prior natus: sed tamen homo et homo, id est ejusdem substantiae. Homo enim hominem generat, et equus equum, et pecus pecudem. Ad eamdem substantiam generant ista; sed non ad idem tempus. Diversa sunt tempore; sed non sunt diversa natura. Quid ergo hic laudamus in ista nativitate? Certe aequalitatem naturae. Quid autem deest? Aequalitas temporis. Teneamus hic unum quod laudatur, id est, aequalitatem naturae. In illo autem genere similitudinum, quod nos dedimus de splendore ignis et de imagine virgulti, aequalitatem naturae non invenis, invenis coaevitatem. Quid hic laudamus? Coaevitatem. Quid deest? Aequalitas naturae. Conjunge quae laudas. In creaturis enim deest aliquid quod laudas, in Creatore deesse nihil potest: quia quod invenis in creatura, a Creatore artifice processit. Quid ergo in coaevis? nonne hoc Deo dandum quod ibi laudas? Quod autem deest non tribuendum majestati, in qua nullus defectus est. Ecce offero tibi genitis coaeva gignentia: laudas ibi coaevitatem, sed disparilitatem reprehendis. Quod reprehendis, noli tribuere Deo; quod laudas, tribue: et tribuis illi ex isto genere similitudinum pro coaevitate coaeternitatem, ut coaeternus sit natus cum eo a quo natus sit. De alio autem similitudinum genere, quae et ipsa creatura Dei est, et debet laudare Creatorem, quid ibi laudas? Aequalitatem naturae. Jam propter illam distinctionem dederas coaeternitatem; da propter istam, aequalitatem; et perfecta est nativitas ejusdem substantiae. Quid enim dementius, fratres mei, quam ut in aliquo laudem creaturam, quod non sit in Creatore? Laudo in homine aequalitatem naturae, et non credo in eo qui fecit hominem? Quod de homine natum est, homo est; et quod de Deo natum est, non id erit quod ille de quo natum est? Non versor in operibus quae Deus non fecit. Laudent ergo Creatorem omnia opera sua. Invenio hic coaevum, cognosco ibi coaeteruum. Hic aequalitatem invenio naturae, ibi intelligo aequalitatem substantiae. Totum ergo ibi quod hic ex partibus singulis et rebus singulis invenitur. Totum ergo ibi simul, et non hoc solum quod in creaturis: totum invenio ibi, sed tanquam in Creatore, tanto amplius, quod haec visibilia, illa invisibilia; haec temporalia, illa aeterna; haec commutabilia, illa incommutabilia; haec corruptibilia, illa incorruptibilia. Postremo in ipso homine ea quae invenimus homo et homo, duo homines sunt: ibi Pater et Filius unus Deus.