Intelligere non est nisi verum sentientis. De Deo falli, periculosum; mentiri, exitiosum. Ecce nunc suscepi verba psalmi quem modo cantavimus: Tenuisti manum dexterae meae. Da carnalem auditorem; quid putabit, nisi quia Deus apparuit in forma humana, apprehendit illi manum dexteram, non sinistram, et deduxit in suam voluntatem, et quo voluit assumpsit? Si hoc intellexerit, imo si hoc putaverit, nunquam intelligit. Qui enim intelligit, verum intelligit. Qui autem putat falsum, non intelligit. Ergo si hoc putaverit homo carnalis, quia Dei natura atque substantia distincta membris est, determinata forma, circumscripta quantitate manens loco, quid cum illo facio? Si dixero, Non est ita Deus: non capit. Si dixero, Ita est: ille quasi capit; sed ego decipio. Non possum dicere, Ita est: ne mentiar; et non undecumque, sed de Deo meo, de Salvatore et Redemptore meo, de spe mea, de illo ad quem extendo manum meam, desiderium meum. Non est res levis de tali mentiri. De tali falli molestum est et periculosum est: de tali autem mentiri exitiosum est et perniciosum. Non omnis qui mentitur, fallitur. Si autem ipse putat esse verum, quod verum non est, fallitur: et si hoc dicit quod verum putat, non mentitur, sed tamen fallitur. Deus donet illi non falli, qui noluit mentiri.