TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dives imprudens qui reservare proponit, non erogare. Ex hac ergo occasione, quia interpellator ille partem suam quaerebat, non alienam invadere cupiebat, nata est ista sententia Domini, ut non diceret, Cavete ab avaritia, sed adderet, ab omni avaritia. Parum fuit: dat alterum exemplum de quodam divite, cui successerat regio. Erat, inquit, homo dives, cui successerat regio. Quid est, successerat? Magnos fructus attulerat regio quam possidebat. Quam magnos fructus? Ut non inveniret ubi poneret: factus est subito per abundantiam angustus, avarus antiquus. Quot enim anni jam transierant, et tamen horrea illa suffecerant? Tantum ergo natum est, ut loca non sufficerent quae solebant. Et quaerebat consilium miser, non quomodo erogaret quod plus natum erat, sed quomodo reservaret: et cogitando invenit consilium. Quasi sapiens sibi visus est, inveniendo consilium. Prudenter cogitavit, sapienter vidit. Quid vidit sapienter? Destruam, inquit, horrea vetera, et faciam nova ampliora, et implebo ea: et dico animae meae. Quid dicis animae tuae? Anima, habes multa bona in annos plurimos reposita, requiesce, manduca, bibe, epulare. Hoc dixit sapiens inventor consilii animae suae.