TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nos ergo, fratres charissimi, pro quorum salute ista omnia et praedicta sunt et impleta, gratias agamus divinae misericordiae, et quantum possumus, totis viribus laboremus, ut beneficia Dei non nobis judicium pariant, sed profectum: ut cum tremendus judicii dies et tempus reddendae rationis advenerit, quidquid nobis Dominus et Salvator noster contulit judicatus, integrum inveniat judicaturus. Et quidem ille cum venerit, redditurus est quod promisit, sed requisiturus est quod redemit: et quod in primo adventu contulit, exacturus est in secundo Quamvis multum praesumere debeamus de misericordia Dei, non tamen negligenter debemus timere justitiam ejus. Cum justitia enim te judicabit, qui cum misericordia te redemit. Nam quod tam longo tempore peccamus et parcit, non est negligentia, sed patientia. Non ille potentiam perdidit, sed nos ad poenitentiam reservavit. Timeamus ergo justitiam, cujus misericordiam desideramus. Parcit enim modo, sed non tacet: sed et si tacet, non semper tacebit. Audiamus ergo eum dum non tacet in praecepto, si volumus ut nobis parcat, cum non tacuerit in judicio. Modo enim nobis praerogatur misericordia, tunc a nobis exigetur justitia, et reddet unicuique secundum opera sua; ac fiet illud quod Apostolus dixit, Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 13Jacobi II, 13 .

Notes

  1. 13. Jacobi II, 13