Framea magna Dei Cypriani anima. Altare erectum super corpus Cypriani. Hanc effudit frameam spargendo usquequaque martyres suos: et conclusit adversus eos qui persequebantur Ecclesiam; ut quia praedicantium vocibus non flectebantur, morientium virtutibus frangerentur. Fortia quippe sibi adversus inimicos fabricat arma Deus, eos ipsos quos facit amicos. Magna itaque framea Dei anima beatissimi Cypriani, splendida charitate, acuta veritate, pugnantis Dei acta et vibrata virtute, quae bella confecit? quas contradicentium catervas redarguendo superavit? quot percussit infensos? quot prostravit adversos? In quam multorum inimicorum cordibus ipsas inimicitias, quibus oppugnabatur, occidit, eosque amicos quibus adversus alios Deus copiosius pugnaret, effecit? Ubi autem venit tempus, ut tanquam praevalescentibus hostibus prenderetur, tum vero ne oppressus et victus ab impiis eorum manibus cederet, adfuit ille per quem praestaretur invictus: suscepit victoriam, postquam nullum certamen ulterius remaneret, quam de hoc scilicet mundo et de mundi hujus principe reportaret. Adfuit omnino fidelissimo suo testi usque ad mortem pro veritate certanti, fecit quod exoratus fuerat, eruit animam ejus ab impiis, frameam suam ab inimicis manus suae. Cujus victricis animae sanctam carnem, tanquam frameae illius vaginam, hoc loco sublimitate divini altaris ornamus; eidem ipsi animae triumphali resurrectione reddendam et nulla deinceps morte ponendam.