TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Patientia et mansuetudo necessaria. Cavete ergo, fratres, ne talibus colloquiis mores vestri corrumpantur, evertatur spes, enervetur patientia, et divertatis in vias pravas. Imo vero mites atque mansueti tenete vias rectas, quas vos docet Dominus: de quibus Psalmus dicit, Diriget mites in judicio, docebit mansuetos vias suas 6Psal. XXIV, 9 . Patientiam quippe in laboribus hujus vitae, sine qua non potest custodiri spes futurae vitae, nemo potest perpetuo retinere, nisi mitis atque mansuetus; qui non resistit voluntati Dei, cujus jugum lene est et sarcina levis, sed credentibus Deo, et sperantibus in eum, et diligentibus eum. Ita quippe mites atque mansueti non solum consolationes ejus amabitis, sed etiam flagella ejus tanquam boni filii tolerabitis; ut quoniam quod non videtis speratis, per patientiam exspectetis. Sic agite, sic ambulate. In Christo enim ambulatis, qui dixit: Ego sum via 7Joan. XIV, 6 . Quomodo in illo ambulandum sit, discite, non solum ejus verbo, sed etiam ejus exemplo. Huic enim proprio Filio non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum 8Rom. VIII, 32: non utique nolentem, neque recusantem, sed pariter volentem; quia una est voluntas Patris et Filii secundum aequalitatem formae Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo: et singulariter obedientem, secundum quod semetipsum evacuavit formam servi accipiens 9Philipp. II, 6, 7. Nam ipse dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 10Ephes. V, 2 . Sic ergo Pater proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut et ipse Filius traderet semetipsum pro nobis.

Notes

  1. 6. Psal. XXIV, 9
  2. 7. Joan. XIV, 6
  3. 8. Rom. VIII, 32
  4. 9. Philipp. II, 6, 7
  5. 10. Ephes. V, 2