TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dies feriati. Peracti sunt dies feriati, succedent jam illi conventionum, exactionum, litigiorum: videte quomodo in his vivatis, fratres mei. De vacatione dierum istorum mansuetudinem debetis concipere, non jurgiorum consilia meditari. Sunt enim homines, qui propterea vacaverunt per dies istos, ut cogitarent malitias, quas exercerent post dies istos. Petimus vos, ut ita vivatis, tanquam qui Deo rationem reddituros vos sciatis de tota vita, non de solis istis quindecim diebus. Deinde Scripturarum quaestiones, quas hesterna die proposui, et angustia temporis impediente, non solvi, fateor me debere. Sed certe, quia dies qui sequuntur jam exactiones etiam pecuniae permittunt jure forensi et publico, hoc a me potius vos exigite jure christiano. Modo enim omnes solemnitatis gratia veniunt: post istos dies amor legis adducat a me exigi quod promisi. Qui enim dat, per me dat vobis: ipse utique dat omnibus nobis. Novi quippe Apostolum dicentem, Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 12Rom. XIII, 7 et 8 . Sola dilectio est semper reddenda; nemo a tali debito alienus est. Quod enim debeo, fratres, in nomine Domini redditurus sum. Sed fateor vobis, non officio segnibus, sed exigentibus reddo.

Notes

  1. 12. Rom. XIII, 7 et 8