Christus potestate mortuus est, potestate resurrexit. Attende ergo Christum: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me. Ego dormivi: hoc enim dicit in Psalmo, Ego dormivi. Tanquam diceret: Quid fremunt? quid exsultant? quid ventilantur laetitia Judaei, quasi ipsi aliquid fecerint? Ego dormivi. Ego, inquit, ego qui potestatem habeo ponendi animam meam, ponendo eam dormivi, et somnum cepi. Et quoniam potestatem habebat iterum sumendi eam, adjunxit, Et exsurrexi. Sed dans gloriam Patri: Quoniam Dominus, inquit, suscepit me 4Psal. III, 6 . Haec verba ubi ait, Quoniam Dominus suscepit me, non sic occurrant mentibus vestris, quasi corpus suum non suscitaverit ipse Christus. Suscitavit eum Pater, suscitavit et ipse se ipsum. Unde docebimus quia suscitavit et se ipsum? Recole quid dixit Judaeis: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud 5Joan. II, 19 . Sic ergo Christum intellige potestate natum ex virgine, non conditione, sed potestate: potestate mortuum, potestate sic mortuum. Ad bonum suum utebatur nescientibus malis, et frementem populum insanum in usum suae virtutis ad nostram beatitudinem transferebat, et in his a quibus moriebatur, suos victuros secum videbat: et videns eos in insano populo adhuc insanos, Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 6Luc. XXIII, 34 . Ego, inquit, ego medicus tango venam, de ligno aegrotos inspicio; pendeo, et tango; morior, et vivifico; sanguinem fundo, et inde inimicis meis medicamentum salutis conficio. Saeviunt et fundunt: credent et bibent.