Altera solutio. Jam vero si nos ipsos attendamus, si corpus ejus cogitemus, quia et nos ipse est. Nam etsi nos ipse non essemus, non esset verum, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 11Matth. XXV, 40 . Si nos ipse non essemus, non esset verum, Saule, Saule, quid me persequeris 12Act. IX, 4 ? Ergo et nos ipse, quia nos membra ejus, quia nos corpus ejus, quia ipse caput nostrum 13Ephes. I, 22, quia totus Christus caput et corpus. Forte ergo nos praevidebat, quia dies festos Judaeorum non eramus acturi, et hoc est, Ego non ascendo ad diem festum istum. Ecce nec Christus, nec Evangelista mentitus est: quorum duorum si alterum necesse est eligere, daret mihi veniam Evangelista, nullo modo veracem ipsi veritati praeponerem; missum ei a quo missus est, non praeferrem. Sed Deo gratias, quantum arbitror, renudatum est quod obscurum erat. Adjuvabit ad Deum pietas vestra. Ecce, sicut potui, solvi quaestionem, et in Christo et in Evangelista. Tene mecum, amice, veritatem, amplectere sine contentione charitatem.